- SCUTELLA
- SCUTELLAapud Gregorium M. l. 12. Ep. 30. Sctstellam quoque argenteam Monasterio cuidam reliquerit: est patina in modum cavitatis scuti, unde nomen. Gall Escuelle. Hinc Scutellarius, in Aula olim Francia et Anglica, officium in coquina regia, cui scutellarum cura incumbebat, in Ordinat. Hospitii S. Ludov. Regis A. C. 1261. et in Fleta l. 2. c. 14. §. 3. apud praefatum Car. du Fresne Sed et scutella, inter ministeria sacra, reponitur ab Udalrico Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 12. ubi de Cena Domini: Interea vero reconditur Dominicum corpus a Sacerdote retro Altare; ponitur in patena aurea et patena inter scutellas aureas, et adhuc scutellae inter tabulas argenteas, quae factae sunt ad textum Euangelii, apud Eund. Vocis originem quod attinet, Salmas. eam arcessere mavult a principali scutra, perdiminutionis formam; cum primam corripiat, sicque a scuto deduci non possit, Not. ad Vopiscum in Carino, c. 20. Vide quoque infra in voce Scutula: uti de Scutellis e cucurbitis Mexicanis, supra in Cucurbita: et de Arca ac Scutella, duplici pauperum apud Hebraeos subsidio, voce Pauperes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.